Читать книгу "Мистические культы Средневековья и Ренессанса - Владимир Ткаченко-Гильдебрандт"
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Super XIIII articulo interrogatus, respondit se nichil scire.
Super XV articulo, respondit quod credendum et presumendum est quod hec fiebant in vituperium Jesu Christi.
Super XVI articulo et tribus sequentibus interrogatus, respondit quod ipse bene credebat ipsa sacramenta ; de alijs dixit se nescire ; dixit tantum quod credit quod illi qui Christum abnegabant non credebant ipsa sacramenta.
Super XX articulo et XIII sequentibus articulis, respondit se nichil scire.
Super XXXIIII articulo et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse in sui receptione iuravit ordinem non exire pro intrando ad aliquem alium ordinem, nisi forte ad ordinem regule fortioris ; et statim professionem fecit ; et quia in sui receptione nullus fuit, nisi fratres dicti ordinis de quibus dixit supra.
Super XXXVIII articulo et uno sequenti articulis interrogatus, respondit se credere quod grandis suspictio orta fuerit contra fratres dicti ordinis pro eo quod sua negotia faciebant ita secreta.
Super XL et quinque sequentibus articulis, et quolibet eorum interrogatus, respondit se nichil scire, inmo dicit quod qui inventus fuisset in hoc peccato perdebat mansionem suant, et de hoc erat expressum preceptum in ordine.
Super XLVI et XV articulis sequentibus interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse, in supradictis capitulis in quibus fuit, vidit quoddam capud habens faciem humanam, capillos nigros, riccintos, parvos, collum et gulam deaurata ; quod capud vidit adorari per fratres, in capitulis congregatos, tanquam deus et salvator et inclinare se sibi, sicut deo et salvatore suo, et deinde audivit etiam quod observabatur adorari dictum capud cominuniter per totum ordinem. Et aliud dixit se nescire de contentis in eis.
Super LXII articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit quod fratres recipiebantur communiter hijs modis de quibus dixit supra et quando recipiebantur in capitulis ; sed quando non recipiebantur in capitulis, non recipiebantur dictis modis.
Super LXV articulo et duobus sequentibus articulis, respondit se nichil scire.
Super LXVIIII articulo et IIII sequentibus, respondit quod bene iniungebatur quod capituluni nulli deberet revelari. Et hoc scit quia sic vidit et audivit iniungi, et aliud dixit se nescire.
Super LXXIII articulo interrogatus, respondit quod licitum erat fratribus dicti ordinis quod possent confiteri quibuscunqunque religiosis.
Super LXXIIII articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia, dum fuit in ordine, vidit observari predicta et audivit quod continue servabantur ea de quibus supra dixit et nunquam audivit quod dicti errores correcti fuerint.
Super LXXVII articulo qui incipit : item quod predicta fiebant et servabantur ultramare et VIII sequentibus articulis interrogatus, respondit se credere quod predicta serventur ultramare et citra mare et in omnibus locis et regnis predictis et quod ista omnia serventur ex constitutione et observantia et longa consuetudine. Interrogatus quare hoc credit, respondit quia ista servabantur generaliter in toto ordine et sic vidit servari in locis et capitulis in quibus fuit et audivit quod servantur in locis predictis, et credit etiam quod, ex mandato maioris sive magistri et constitutione ordinis, predicta serventur, quia, nisi fuisset mandatum maioris vel constitutio ordinis, non fuissent premissa servata.
Super LXXXVI articulo interrogatus, respondit quod credit.
Super LXXXVII articulo et octo sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit quod credit, quia vidit fratres recipi ad dictum ordinem hijs modis de quibus supra dixit, videlicet, abnegando Christum, spuere super crucern et dictum capud adorando et faciendo professionem in ipsa receptione.
Super LXXXXVII articulo interrogatus, respondit vera esse que in dicto articulo continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse nunquam vidit nec audivit aliter recipi fratres ad dictum ordinem, nisi modis illis de quibus superius dixit in singulis articulis.
Super LXXXXVII articulo interrogatus, respondit quod elimosine bene fiebant in ordine, sed hospitalitas non servabatur, cum ad hoc non teneretur.
Super LXXXXVII articulo et duobus sequentibus articulis interrogatus, respondit quod crescere et augmentare bona ordinis licitis modis iuvabant et aliter augmentare reputabant esse peccatum.
Super CI articulo et tribus articulis sequentibus interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet, in capilulis in quibus fuit, vidit excludi totam familiam de domo, ita quod nullus posset eos audire vel videre et ponebantur custodes ad cammeram magistri sive preceptoris, ita ut nulli ad eos pateret accessus, et quod ipsa capitula tenebantur in aurora diei, dicta missa.
Super CVI articulis interrogatus, respondit quod verum est quando recipiebantur in capitulis, sed quando non recipiebantur in capitulis layci poterant interesse.
Super CVII articulo et centesimo oetavo interrogatus, respondit quod fratres dicti ordinis non credebant se posse assolvi nisi a sacerdotibus ; dixit tantum quod primo oportebat obtineri licentiam a magistro generali.
Super CIX articulo et ex interrogatus, respondit se nichil scire.
Super CXI articulo, respondit quod non, nisi de licentia magistri ut supra dixit.
Super CXII et CXIII, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic observabatur et sic tenebatur communiter per totum ordinem.
Super CXIIII articulo interrogatus, respondit quod credit, quia ipse semper, dum fuit in ordine, sic vidit et audivit quod dicti pravi modi observati fuerunt.
Super CXV articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit ut supra in aliis articulis et consimilibus.
Super CXVIII articulo interrogatus, respondit se nichil scire.
Super CXVIIII articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo: et hoc dicit patere per effectum.
Super CXX et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit quod de hiis que a se attestata sunt est publica vox et fama et ea omnia sunt publica et notoria.
Super CXXIIII et aliis omnibus ultimis interrogatus, respondit se nichil scire, nisi sicut audivit dici quod continetur in licteris domini pape et per commune dictum gentium. Et dixit suo iuramento quod hec non testatur vel dicit odio, vel amore, prece, pretio vel timore, sed pro veritate tantum.
VI. Die XXIIII octubris, decima indictionis, Luce in Palatio episcopali, qui in cumincia (sic), frater Jacobus de Pighaczano, Placentine diocesis, testis iuratus veritatem dicere super articulis contra ordinem militie Templi, die XXII ottubris, constitutus in presentia supradictorum duorum Inquisitorum et examinatus diligenter ab eis super ipsis articulis, post examinationem, confessionem et depositionem de se et a se factam hodie, XXIIII ottubris;
Внимание!
Сайт сохраняет куки вашего браузера. Вы сможете в любой момент сделать закладку и продолжить прочтение книги «Мистические культы Средневековья и Ренессанса - Владимир Ткаченко-Гильдебрандт», после закрытия браузера.